- EVOCATI
- EVOCATIDioni Α᾿νάκλητοι, posterioriaevo dicti sunt, qui prius Volones dicebantur seu Voluntarii Liv. l. 5. c. 7. qui cum vel propter aetate, vel quod legitima stipendia confecissent, cogi non posient, sponte militabant Casaub. ad Capitolin. in Marco. Salmas. cos facit eosdem cum Principibus, qui primi ordines seu primorum Ordinum ductorres (unde tandem Ordinarii dicti) in prima acie pugnam capessebant. Vett. hierant, et exerciatati milites, qui cum e militia iam exiissent, ad eam sponte revocabantur, ordinum, et praemiorum spe; hinc Ταξίαρχοι in glossis dicti, qui Centuriones quidem non erant, sed cum proeliandum esset, et ad manus veniendum, cum acies ordinabatur, ordines ducendos accipiebant. Unde a Centurionibus passim separantut. Vide Salmas, ad Vopisc. in Bonoso. Idem cum duae Statorum centuriae in singulis castris essent, iis Evocatos praefuisse indeque Evocatos Statorum in antiquo faxo memorari, docet ad Vulcatium Gallicanum in Avidio Cassio. Vide quoque infra ubi de Ordinariis. Alii erant Evocati Augusti, quorum saepe mentio in antiquis Inscr. EVOK. AUG. De iis Suet. Galba c. 10. Delegit et Equestris ordinis iuvenes, qui manente annulorum aureorum usu, Evocati appellarentur, excubiasque circa cubiculum suum, vice militum, agerent. Ad quem 1. Casaub. vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.